INTERPUNGENDI

INTERPUNGENDI
INTERPUNGENDI
mos antiquis non fuit: Non enim adhibebant Vert. Interpunctionum notas sive signa ad partes sententiae distinguendas, atque inde sifficilis oriebatur lectio, cum nisi exercitatis vix liqueret, ubi aut vox sustineri, aut suspendi aut deponi deberet, quod ex A. Gellii l. 13. c. 30. luculenter pater. Hinc etiam lectionem primae eruditiovis partem facit Quintil. l. 1. c. 8. Solebant enim quidem Rom. verba singula interposito puncto a se invicem disparare, partim ad ornatum, partim ne coalescerent. De quibus intelligendus Cic. pro Muraena ubi Iurisperitos vellicat: Dignitas in tam tenni scientia quae potest esse? Res enim sunt parvae, prope in singulis literis atque Interpunctionibus verborum occupatae. Sed id inprimis in vett. Inscriptionibus, quae hodie adhuc superstites, apparet, cum Graeci contra continuo nexu absque ulla separationis nota voces scripserint. Unde Sen. Ep. 40. ubi de celeritate orationis: In Graecis, inquit, hanc licentiam tuleris: nos etiam cum scribimus, interpungere consuevimus, singula sc. verba a se invicem discriminando, ut verborum ille fluxus aliquo modo sistatur. Et has Librariorum notas Cic. appellat de Orat. l. 3. Postea tamen, sed quo tempore, incertum, etiam notae inventae ac appositae sunt, quibus verborum et sententiarum partitionem s. divisionem in commata, cola ac periodos notarent, ac hasce partes inter se distinguerent: quae Positurae, atque etiam peculiariter Distinctiones Latine. Θέσεις sive Στιγμαὶ Graece appellatae sunt Diomedes de Pronuntiat. l. 2. Lectioni Posituras accedere, vel Distinctiones oportet, quas Graeci θέσεις (adde et Στιγμὰς vocant. Isid. l. 1. Orig. c. 19. Positura est figura ad distinguendos sensus per cola, commata et periodos: quae dum ordine suo apponitur sensum nobis lectionis ostendit. Postquam autem viri docti distinguere coepêrunt, solis et singulis punctis diverso situ locatis, singulas partes notabant, Comma videlicet puncto, ad medium literae, ubi sermo sustinetur; et haec media distinctio: Colon puncto ad medium literae ubi sermo suspenditur, et haec Subdistinctio: Periodum, puncto ad caput literae sive supra versum, ubi sermo deponitur; et haec plena distinctio vocitata est, ut apparet ex Donato clarissime. Et hic quidem distinguendi modus olim obtinuit: hodie, variâ puncti locatione missâ, aliis sigms, figurâ, non positione discretis, quaeque neminem fugiunt, in Interpunctionibus nostris utimur. iac. Oisel. IC. Notis in A. Gellti loc retro citat. Calcei quoque olim interpungi soliti, hoc artificio, auratis ac purpureis praeponebantur. Epictetus in Enchirid. Ε᾿πὶ τȏυ ὑποδήματος, ἐὰν ὑπὲρ τȏν πόδα ὑπερρῆς, γίνεται κατάχρυσον ὑπόδημα, εἰτα πορφυροῦν εἶτα κεντητὸν, In calceo, si ultra pedem fueris progressis, sit auratus calceus, dein purpureus, tandem interpunctus. Et istiusmodi quidem dispunctionibus ac incisuris varie et artificiose olim Sicyonia inprimis distinguebantur: ob quam figurarum varietatem, multiformen appellavit calceum Tertullian. l. de vel. Virg. c. 12. eum qui interpunctus erat, sicque ab uniformi ac plano, quo modestiores feminae utebantur, distinxit. Vide B. Balduin. de Calceo antiquo c. 19. et infra Multiformis calceus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • James Burrow — Sir James Burrow FRS FSA, (born 28 November 1701, died 5 November 1782 at Starborough Castle, Lingfield, Surrey), was a Legal Reporter at Inner Temple, London, and was Vice President and twice briefly President of the Royal Society. He was… …   Wikipedia

  • LECTIO — in Poesi, diversa olim, ab solutae orationis numeris. Plin. Caecilius l. 5. Ep. 19. de Zosimo liberto suo, Idem tam commode Orationes, et Historias et Carmina legit, ut hoc solum diditisse vide atur. Ubi videmus, et Historias et Orationes itidem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ORTHOGRAPHIA — pars altera Grammaticae Technicae five Methodicae, de Scriptione est. Exsequuti eam diligenter sunt eruditissimi Grammatici tum Graeci, tum Latini: e Graecis Didymus, Tryphon, Herodianus, Eudaemon, Arcadius, Hyperchio et tor alii, quos laudant… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POSITI — dicebantur apud Romanos mortui, qui ad fores erant collocati, versi in publicum pedibus, donec efferrentur, quem ritum πρόθεσιν dixêre Graeci. Glossae, εἷδος νεκροῦ. vide supra ubi de Cadaverum cura et verbô Collocare. Hinc legimus apud Plin. l.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”